Cognovit Cain uxorem suam, quae peperit eiHenoch, et fecit civitatem, et dixit eam Henoch ex nomine filii sui Henoch. Hic patet quod jam multi homines erant, etsi non dicatur eorum generatio, quos convocavit Cain ad urbem faciendam, quorum auxilio eam fecit. Et ait Josephus, quia rapinis, et violentia opes congregans, suos ad latrocinia invitabat, et simplicitatem vitae hominum, adinventionem, et inaequalitatem permutavit, mensurarum, et ponderum, et ad calliditatem, et corruptionem produxit. Terminos terrae primus posuit. Civitates munivit sive muravit, et timens quos laedebat, ob securitatem suos in urbibus collegit. Porro Henoch genuit Irad, qui Maviael, qui Mathusael, qui Lamech, qui septimus ab Adam, et pessimus, qui primus bigamiam introduxit, et sic adulterium contra legem naturae, et Dei decretum, commisit. In prima enim creatione unica unico facta est mulier, et Deus per os Adae decreverat: Erunt duo in carne una. Accepitque duas uxores Adam et Sellam. Genuitque Ada Jabel, qui adinvenit portatilia pastorum tentoria ad mutanda pascua, et greges ordinavit, et characteribus distinxit, separavitque secundum genera greges ovium a gregibus hoedorum, et secundum qualitatem, ut unicolores a grege sparsi velleris, et secundum aetatem, ut anniculos a maturioribus, et commissuras certis temporibus faciendas intellexit. Nomen fratris ejus Tubal, pater canentium in cithara, et organo. Non instrumentorum quidem, quae longe post inventa fuerunt, sed inventor fuit musicae, id est consonantiarum, ut labor pastoralis quasi in delicias verteretur. Et quia audierat Adam prophetasse de duobus judiciis, ne periret ars inventa, scripsit eam in duabus columnis, in qualibet totam, ut dicit Josephus, una marmorea, altera latericia, quarum altera non diluetur diluvio, altera non solveretur incendio. Marmoream dicit Josephus adhuc esset in terra Syriaca. Sella genuit Tubalcain, qui ferrariam artem primus invenit, res bellicas prudenter exercuit, sculpturas operum in metallis in libidinem oculorum fabricavit. Quo fabricante Tubal, de quo dictum est, sono metallorum delectatus, ex ponderibus eorum proportiones, et consonantias eorum, quae ex eis nascuntur excogitavit, quam inventionem Graeci Pythagorae attribuunt fabulose, sicut et ex opere fructicum excogitavit operari, id est sculpere in metallis. Cum enim fructices incendisset in pascuis, venae metallorum fluxerunt in rivulos, et sublatae laminae figuras locorum in quibus jacuerant, referebant. Soror vero Tubalcain, Noema, quae invenit artem variae texturae. Lamech autem, secundum Josephum, res divinas sapienter sciens, videns eum communi poenae subjacere, sibi vero deberi majorem poenam, praedixit hoc mulieribus suis sic: Quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentem in livorem meum, septuplum dabitur ultio de Cain, de Lamech vero septuagies septies. Lamech vero vir sagittarius diu vivendo caliginem oculorum incurrit, et habens adolescentem ducem; dum exerceret venationem, pro delectatione tantum, et usu pellium, quia non erat usus carnium ante diluvium, casu interfecit Cain inter fructeta, aestimans feram, quem, quia ad indicium juvenis dirigens sagittam, interfecit. Et cum experiretur quod hominem, scilicet Cain, interfecisset, iratus illic cum arcu ad mortem verberavit eum. Occiderat ergo Cain in vulnere, adolescentem in livore vulneris. Vel utrumque occiderat in vulnus, et livorem suum, id est in damnationem suam. Et ideo cum peccatum Cain punitum esset septuplum, ut diximus suum punitum est septuagies septies, id est septuaginta animae, et septem egressae de Lamech, in diluvio perierunt: vel hoc numero majoritatem poenae tantum notat. Hebraeus ait: Mulieres suae saepe male tractabant eum. Unde ipse iratus dicebat eis se pati hoc pro duplici homicidio quod egerat; tamen terrebat eas, subdendo poenam, quasi dicat: Cur me vultis interficere? Gravius punietur qui me interficiet, quam qui Cain.